monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7 > sectio > sectio 32 > sectio > bnfNAL1585.71 > csg48.244 > bavPal.lat.311.382 > sectio 20 > sectio 36 > sectio 21 > uwbM.p.th.q.1a.227 > 'Goliath' in ' 87' > sectio 58 > uwbM.p.th.f.68.190 > sectio 4 > sectio 14 > Petrus Blesensis, Epistulae, 88 > sectio 56 > csg48.295 > csg51.137 > sectio 26 > salCod.Sal.X,16.383 > sectio 15 > sectio 63 > sectio 14 > uwbM.p.th.q.1a.130 > uldLIP7.281 > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 87, 16
Erit, erit, quando haec meminisse iuvabit. Erit, quando respondebis exprobrantibus tibi verbum. Erit, quando cum gratiarum actione cantabis et dices: Ostendisti mihi, Domine, tribulationes multas et malas, et conversus vivificasti nos . Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam . Lampas, ait Iob, contempta apud cogitationes divitum, parata erit ad tempus statutum ; te enim oportet crescere, ipsum autem minui.